- SINA
- I.SINAMargianae urbs. Ptol.II.SINAmons Arabiae Petraeae excelsus, qui et Sinai, Syneus Trogo, Sinaeus Iosepho, ubi olim urbs episcopalis sub Archiepiscopo Petrino, ab Hierosolym. 300. mill. pass. Etymologus falso deducir ab ἲς ἰνὸς, ὅτι ενεῖ ἐδόςθη ἡ τȏυ νόμου δύναμις. Baudrando est fere 300. mill. pass. a Pelusio in Eurum, sed vix 200. ab Hierosolym. in meridiem, Christianis saepe mons S. Catharinae, Turcis Gibel Mousa i. e. mons Mosis, Arabibus Agar, ut quibusd. visum. In huius vertice die 50. egressionis Israel ex Aegypto, Deus Legem dedit. Exod. c. 19. 20. Vide infra. Alias quoque Horeb. Duodecima Israelitarum mansio, ubi per annum commorantibus illa contigerunt, quae, ab Exodi c. 19. usque ad Num. c. 10. natrantur. Praecipuum fuit promulgatio divinae legis, ut dictum. Vide de hoc monte imprimis P. de Valle, Itiner. ton. 1. de rebus ibi gestis, Torniel, et Salian. in Annal. V. T.III.SINAnomen radicis, quae in Sinis, et quidem vera in provinc. Suchvenia solum provenit, silvestris vero ubique. Folin utramque vocant, at fere sola silvestris ad nos effertur, cuius medulla rubicundiori colore quodammodo tincta est, ad verae autem magnitudinem neutiquam accedit, neque tantas habet vires, quamvis non omni effectu careat. Nascitur sub ipsa terra, uti fere phalli Hollandici, aut apud Indos patatas nasci propagarique notum, maxime in annosis pinorum silvis: unde eam ex glutine seu pice pinea produci scribunt, quae in terram delapsa agat radices, atque herba fiat longô tractu per terrae superficiem serpens, continuoque tuberosas radices emittens, subinde ad capitis puerilis magnitudinem. Figurâ ac mole magnas nuces Indicas, quas Coccos vocamus, aequat, nec cortex colore abludit, quam vis non adeo durus crassusque sit, sed mollior omnino ac tenuior: corticem replet nucleus, seu caro alba ac spongiosa, quam incolae magni faciunt et in suis adhibent medicinis; tametsi, cum haec ad manus non est, silvestrem illam non respuant, at successu non aeque optatô. Auctor Antonymus Sinae et Europae c. 31.IV.SINAurbs Imperii Sinar. in Xansia, prope fluv. Chacquang, ad radices montium, sub qua duae Urbes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.